CAMESENE vel CAMISENE Latii

CAMESENE vel CAMISENE Latii
CAMESENE, vel CAMISENE Latii
vel Italiae vetustissimum nomen, iam inde a Iani temporibus, de cuius origine Grammalici certant, et adhuc sub iudice lis est. Ad Camisen quidem omnes referunt, sed de Camise nihil certi. Hunc enim alii cum Macrobio, l. 1. c. 7. Saturnal. et Hygino, et Protarcho Tralliano, advenam et imperii consortem; alii Iam fratrem faciunt cum Catone in Originum libris. Alii denique Camisem aslerunt fororem et coniugem fuisse Iani, ut Draco Corcyraeus apud Athen. l. 15. Unde videtur desumptum, quod Servius in l. 8. Aen. Tiberim vel Tiberinum Iani, et Camesenae filium facit. Quid si Camesem, vel Camisenem dicamus id ipsum esse quod Latium et Cethim, quia Camas Hebraeis est abscondere. Hinc Moses Deuter. c. 32. v. 34. nonne illud est camus, reconditum apud me? Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”